HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XVI: De morte Nadab et Abiu

#Levit. X

Eadem die Nadab et Abiu, arreptis thuribulis, ignem imposuerunt alienum desuper incensum, offerentes. Egressusque est ignis a Domino, vel ille qui jam erat in altari, vel alius iterum veniens de sublimi, et devoravit, id est exstinxit eos. Et ait Moyses ad Aaron: Hoc est quod Dominus dixit: Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi id est etiam in his qui mihi ministrant, apparebo sanctus, non parcens peccatis eorum. Vocavitque Misaelem, et Elisaphan filios Oziel patrui Aaron, cognatos eorum, et ait illis: Tollite fratres vestros extra castra. Et exportaverunt eos, sicut erant induti, lineis, et tiaris, et sepelierunt eos, ita ut ministri altaris sepeliuntur induti vestibus ministerii sui. Cum autem Aaron, et reliqui duo filii ejus, Eleazar, et Ithamar plangere vellent fratres suos more solito, prohibuit Moyses dicens: Oleum sanctum est super vos, nolite capita vestra nudare; vestes nolite scindere, ne forte moriamini; non exibitis fores tabernaculi. Tamen Josephus aliter dicit, quia dum portarent hostias super aram, quas non praeceperat Dominus, sed quibus primo utebantur, subito inflammati sunt, nec valuit quisquam eos exstinguere. Jussitque Moyses patrem eorum, et fratres, portantes corpora extra castra, congruo honore sepelire, dixitque Moyses Aaron, et filiis ejus, ut tollerent partes suas de hostiis salutaribus, et oblata pro peccato, quorum sanguinis non erat illatus in tabernaculum, et comederent ea. Et cum quaererent hircum oblatum pro peccato principis, exustus inventus est. Cumque iratus Moyses super hoc argueret Aaron et filios ejus, excusavit se Aaron dicens. Mihi accidit quod vides. Quasi dicat: Ex perturbatione animi factum est hoc.